Blogia
Thersites

September

Quieta vespera septembris! Silentium fit sub claro caelo, absentibus jam apodibus, nullusque sonus quietem vexat, nisi liquidus et longinquus meropum cantus. Occasus citior advenit, rubrumque nubium theatrum non adhuc triste est, sed tardum et magnificum.

Maeror quidem hodie imminebat, cum filiam minorem exspectans fallerer, sed restiti diemque totum, nam dominicum vocatur, domino, id est mihi ipsi, dicandum decrevi. Mane domo exi, ephemeridem emi, in thermopolio, cerevisia praesenti, prolixe legi (quod nescio an semel aut bis agam in anno). Postea prandium quod duobus paravissem non minore cura uni condivi. Duas post horas lectioni in lectulo, ut mos est, bene consumptas, birotam arripui, toto augusto mense positam, atque horum vicorum circuitum, quem haud duobus horis perficere solebam, summa pace et tranquillitate tribus vel magis complevi. Extremae denique voluptati fuit amicum casu convenire quem jam pridem non videbat. Aedes novas habet ille, quibus monstratis, pauperem cibis cenam, sed amicitiis ditem apposuit in horto, ex quo occidere solem contemplati sumus. Angelus, qualis vir! Oleum et aqua sumus, album et atrum, sed semper una cum eo esse placuit, idemque illi contingere praesumo.

Nunc abeo, amici: radiophonio numeros aliquot audivi nonae beethovenianae symphoniae, et diem perficere machinor ea musica ex ovo ad caudam gustata. Etiam eam symphoniam semel in anno patior: si pluries fecissem, viscera, puto, leniora fierent, ossa forsan delerentur. Nonne? Valete.

0 comentarios