Facebook Twitter Google +1     Admin

Damnatio memoriae

Redeo nunc ex itinere quod inexpectatum inceperam (breve, initio, ut filiam in eius domum veherem). Postea, postposito reditu vel potius longiore facto, iter produxi usque ad Tolosam Francogalliae. Potius dicerem ad bibliopolas Tolosae, nam aliquot novos libros emere volebam rursus consilium contradicens meum nullos ultra parandi. Sed Tolosa mihi semper gratissima est urbs, semper aliquid novi et pulchri videre spero, quaedam nova palatia visenda, quendam hortum spatiandum, quoddam minutissimum aedium ornatum admirandum. Tolosae denique placet unusquisque later.

Sed cum jam eos quos quaesiveram libros in bursa haberem, plures iterum quaerere non desii, ut mos pessimus est meus. Quos inter quoddam opus est quod jam pluries frustra petii, et in Hispania et in Francogallia. Nam saepe auctores qui cordi mihi sunt legens (nuper Stephani Zweig commentarios) laudes et panegyrica inveneram Romani Rolland, qui scriptor, plus musicae atque aestheticae quam politicae deditus, quasdam nihilominus notissimas edidit opiniones contra bellum mundiale primum, paene prius quam coeperit, ex ephemeride Helvetica, quarum titulus fuit 'Extra turbam inter se pugnantium' vel Francogallice 'Au-dessus de la mêlée'. Pro hoc opere an pro aliis nescio, mox praemium Nobel ei decretum fuit.

Consideranti quam diligentissime atque officiose sua suosque colere soleant Francogalli, magis magisque in dies mihi incomprehensibile fit Romanum Rolland nullum habere locum in bibliopolis ipsius patriae. Quod vulnus superbiae Gallae intulit Romanus ut ne unus quidem liber suus hodie emendus inveniatur? Enimvero 'Johannis Christopher' (cuius primam partem legere in Hispanicum interpretatam potui, una cum iter Hispanicum anni MCMVII) non magnum opus mihi visum est, sed multa alia scripsit, e quibus musicalia apud sapientes adhuc legenda putantur. At non modo in pegmatibus, etiam ordinatro quaerenti Romani Rolland opera in bibliopolis Francogallis desiderantur. Nonne damnatio memoriae videtur?

Rolland amicus fuit vel commercium habuit cum Zweig, Tolstoi, Gandhi, Hesse, Jaurès, cum optimis ex hominibus ineuntis proximi saeculi. 

31/08/2007 23:26 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: icosinatus

Optime Tersites,

Studiose tuum nuntium legi. Miraris quod Romani Rolland opera non invenisti. Pulso curiositate, ad bibliopolam FNAC, Rotomagi, ivi investigatum quia id credere non potebam.Infeliciter recte dixeras!! Ne unum volumen quidem scriptoris nostri reperi. Profecto quis, tempore nostro, Romano Rolland prospicit?

Eadem fortuna ad multos auctores laudabiles adtinet. V.G. alterius praemii Nobel Francogalli nomen mihi in mente venit: Anatole France. (ille mihi satis placet). Quam multi tamen hodie, non solum in externis locis sed etiam in Francogallia illum cognoscunt? Quam multi libros ejus legunt? Paucissimi haud dubie.

"Hora fugit", ideae mutant et sciptores novi superioribus succedunt.

Vale.

Fecha: 03/09/2007 15:51.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Correccion

Al leer de nuevo mi texto, me di cuenta de un error debido a una falta de atencion.

Por favor, lea "POTERAM" en vez del horror que se me escapo. En cuanto a las demàs faltas, creo que se pueden perdonar

(escrito con un teclado francés sin los acentos adecuados).

Atentamente

Icosinatus

Fecha: 03/09/2007 20:54.


Autor: Thersites

Noli vexari quod erres, care Icosinate. Ceterum, Hispanicum verbum 'podía' non exit e classico 'poteram', sed ab ea forma quam tute scripsisti: ergo 'potebam' logicae plenum est.
Sed ad rem: de damnatione loquutus sum quia aliud mihi visum est mera oblivio (quae plerisque par est contingat: puta alium praemium Nobel, Hispanicum Echegaray), aliud est absentia integra, nullum, nihil. Et nihil non in Gambia vel apud uzbekos, sed in Francogallia! Idque in homine qui plausibile et varie scripserat. Non ergo dicere possum 'sic transit...!', sed 'sic sublata est gloria mundi'. Vale.

Fecha: 03/09/2007 23:52.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris