Blogia
Thersites

In horto

Hodie in horto comedimus: quod in hac media Hiberi fluminis regione aliquid majus est quam simplex prandium. Hortus enim non modo res est oeconomica, immo litterarum fines invasit atque signum beatitudinis fit, locus amoenus, aureae mediocritatis index. "Nobiscum veni, in horto comedemus". Quis recusare potest? Ad intima invitaris.

Sed sextili mense, sub canicula, periculum magnum adis. Nam in horto hoc persaepe conditur, quod Hispani 'rancho' appellant. 'Rantsus' ille prandium est grave, e tuberibus solanis cum capsicis viridibus, addita carne suilla vel agnina, omnia ad focum ligneo decocta in alta et magna sartagine. Rantsum condire virile munus est, de quo doctus coquus superbire solet: 'verus' rantsus cochleas continet (vel non continet); alia rubra integra ingerenda (vel frustulis factis); lepus (si 'verum' rantsus lepores admittit) montanus, non domesticus quaerendus est. Si coctioni astas, doctrina non carebis. Ranstus multam amicitiam petit, famemque remissam. Tum denique supereris, si vino severe peperceris.

Xaverii rantsum inter optimus constat, ejusque familia omnino amabilis est. Casu Sole convenimus, quam tres menses vel ultra non videramus; sed colloquendi facultas vix fuit, cum cito abiret. Diem nos produximus usque ad occasum: pueri cum catullis quos nuper enixa est Luna, Xaverii canis, ludere non desinebant. Antares jam cum Jove in caelo obscuro lucebat: suavis aura calores lenibat meridianos, et nos sub moris adhuc non linguis parcere poteramus.

0 comentarios