Blogia
Thersites

Auctor et persona

'Regulus' vel 'Le petit prince' titulus est notissimi operis Antonii de Sancto Exuperio (de quo opere loquebatur nuper Pastrix: et auctoris et operis nomen ab eo mutuor gratumque iterum magistro Pastrici me dico). 'Regulum' ex ipso puncto quo legi inter carissima locavi, quod plerisque lectoribus accidere sum ratus. Hoc unum desidero, tam singularem fabulam non me puerum legisse, sed jam grandiusculum: quoquo modo fuerit, in eo spatio conscientiae recondidi (nunc recognosco) in quo nec tempus nec gesta nec certa locorum natura sunt: 'Regulus' in animo meo locum cepit sine historia.

Casu nunc alios textus de Sancto Exuperio lego. Anno proximo Tolosae ad Garumnam aliquot libros emi qui hac tantum aestate locum invenerunt ad se legendos: inter eos 'Scripta in bello', excerpta commentariorum, annotationum, epistolarum a nostro auctore et de nostro auctore ab aliis exaratarum dum bellum mundiale secundum (quo ipse moriturus esset) flagrabat. Regulus repente locum suum in historia occupavit: eius fuga ex historia, non sine dolore, haec praecipuum in gestis locum capere apparebat. Fugere ex historia, hoc illi fuit in historia manere.

Multa testimonia de 'Reguli' auctore circa hos annos hanc fugiendi voluntatem exprimunt, hoc taedium saeculi, eundem amorem recedendi, e medio se tollendi. Onerari Antonius videtur tota maestitia Francogalliae non modo Germanis summisae, sed etiam in duas hostiles factiones divisae. Tristitiam Reguli nunc melius intelligo: illi non deerant causae.

His paginis persona in historiam cogitur, auctoris vero lepores eminent. Quam facetus homo esset Tonio! (Sic enim ab amicis appellabatur.) Semper nova machinans, colloquendi cupidus, animo ceterum intento, non sine puerili alacritate, in magica problemata, vel aeria, vel mathematica. Ex his quoddam seligo, quod non facile fuit mihi solvere, idque me ipse ridens post aliquot ante speculum minuta:

"Cur homo qui se in speculo aspexit suum bracchium dextrum in sinistro latere videt, et vice versa, sed caput non infra videt nec pedes sursum?" Valete.

0 comentarios