Facebook Twitter Google +1     Admin

De orthographia phonetica II

20070705225132-6x30-004.jpgSermo quisque plures sermones continet: non unus sed pluralis est. In castellano sermone, in lingua latina, multi castellani, plurae linguae latinae insunt. Alius est sermo professoribus, alius discipulis; alius fabrorum, alius autoraedarium; alius urbanus, rusticus alius. Puta qui loquendi minus mutet rationes: idem aliter cum parentibus, aliter cum amanti loquetur.

Linguam Hispanicam vel Anglicam id vocamus: sed quot milia sermonum hanc unam linguam constituunt?

Etiam hoc jam satis nos cogeret ad cogitandum et reputandum ante quam reformationem orthographicam ullam ageremus. Lingua loquuta cum sit scriptâ mobilior, haec est velut murus qui mutationi officiens maius facit flumen linguae in latum atque in altum. Quam pauper esset lingua (imprimis puerorum, cuius circulus colloquentium strictior est) nisi tot librorum lectio praesto esset! Sed scriptione adhibita phonetica, facilius an difficilius legere fieret? Equidem sine dubio respondeo: multo difficilius.

Ceterum inter tot sermones qui linguam constituunt, scriptio momentum habet ad unitatem, sicut soni tendunt quadamtenus ad diversitatem. Hispanamericanos puta pro scriptione phonetica esse: jam inter COCER et COSER non esset distinctio (quam tamen in parva Hispaniae parte, in qua etiam Aragonia est, phonetice adhuc agimus); plerique paeninsulares nullam adhibent distinctionem inter POLLO ('pullum gallinaceum') et POYO ('podium'; unde faceta historiola olim orta est).

Ex scriptura phonetica unitas Hispanica facilius frangeretur, disperiret. (Et ego unitatem maximam commoditatem habeo ad inter nos intelligendos.) Etiam consideranda est diversitas linguarum in Europa: Hispani hodie facile Francogallicam, Anglicam linguam legimus; quid accideret, saltem iis qui male loquimur, si phoneticae fierent eorum scripturae? Nobis jam mirum est legere Italicum 'Ippolito' pro quo Francogalli 'Hippolyte' scribunt. Orthographia quae nunc est, etiam momentum aliquod habet ad unitatem Europaeam.

Ea de causa, qui plus orthographiae favent reformatae, partes esse solent (si verbo ignoscatis) centrifugae, id est, ii qui opportunitates unitatis commoditatesque minimi faciunt. Idem quibus illud, ut homines inter se intelligantur, minoris est momenti quam ut se ipsi ab ceteris distinguantur.

Exempli gratia imaginem appono pessimam, sed in qua legere potestis inscriptionem 'phoneticam' (secundum Andalusicam dialectum) nuper Barcinone repertam: "Picasso, tu amó a Catalunya i a Euskal Herria éh un'orwuyo pa toa Andalussia" quod secundum regulam legeretur "tu amor a Cataluña y a Euscalerría es un orgullo para toda Andalucía" ("amor tuus ad Catalauniam et Vasconiam honos est Andalusiae toti"). Qui hoc scriptum invenerunt (sinite me haruspicem agere) partes sinistras favent; se homines justos, potentium inimicos, pauperorum amicos putant; credunt forsan orthographiam castellanam ab partibus dexteris, verisimiliter fascalibus, institutam esse: a tyrannide Academicorum Matritensium sine dubio decernunt esse liberandam scripturam. Quae non omnia stulta sunt; sed quod ad orthographiam pertinet, plane mendosa est, mea sententia, interpretatio politica. Ceterum illi putabunt usos se esse phonetica scriptione: sed, praeter majusculas et verborum distinctiones, quid censetis, amici, de nomen 'Catalunya', per -ny- scriptum, vel 'Euskal Herria' more (praesumpte) Vasconico?

Hoc est in primis perpendendum: quid de reformatione orthographica speramus? Quid de ratione scribendi? Eorum sum qui censeant linguas et scripturas ad homines inter se intelligendos, non ad distinguendos esse. Reformationes orthographicas non respuo, sed agendas censeo quam cautissime.

06/07/2007 22:59 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Multos (plures quam centum) annos, quidam homines voluerunt orthographiam Anglicam reformare. Anno millesimo octogentesimo septuagesimo sexto, Societas Philologica et Americana, cuius nunc fere nihil interest nisi ad linguas mortuas legendas (fere numquam ad linguas viva voce adhibendas), voluit undecim verborum orthographias mutare. Verbum “hav” pro “have” (‘habere’) scriptumst, et “tho” pro “though” (‘quamquam’ v ‘etsi’), et “thru” pro “through” (‘per’). E quibus modo “catalog” pro “catalogue” (‘index’ vel ‘catalogus’) solito et cotidiano in usu permansit, quamquam “thru” in praeconiis et in tabernariorum titulis etiam hodie inveniri potest. “Giv” pro “give” (dare) numquam hodie scribitur nisi e neglegentia, et quis dubitat quin eadem societas APA hodie etiam risurum esse si homo doctus et eruditus commentariolum illo modo scriptum ad edendum in luce eis traderet. Videas tamen quaeso commentariolum “English Words Which Hav [sic] Gaind [sic] or Lost an Initial Consonant by Attraction” a Carolo P. G. Scott scriptum et in illius societatis actis anno 1894º editum, in quo talis scriptura erat diligenter et a homine docto adhibita. Quae reformatio nunc risibilis esse videtur.

Multi Americani praeclari et divites, inter quos Andreas Carnegie et Theodorus Roosevelt numerantur, orthographicam reformationem proposuerunt vel ei faverunt. Omnes ceciderunt. Anno 1906º, Roosevelt imperavit ut Reipublicae Scriptorium Typographicum regulas reformatas sequeretur, sed Senatus (142 suffragia contra, 24 pro) vetuit pecuniam illi scriptorio ad quidquam in luce typis edendum tradi nisi ut orthographia veteris adhiberetur. Illis annis, cum Roosevelt esset Praesidens, modo Domus Candida ipsa orthographia reformata est publice usa, et postea tota respublica veterem modum scribendi resumpsit.

Ab anno 1934o usque ad annum 1975um, ephemeris, c.n. Chicago Tribune, conatus est scripturam Anglicam reformare. “Burocrat” pro “bureaucrat” (‘grapheocrates’ vel ‘minister publicus qui ad ossa est officialis’) est scriptum, et “philosofy” pro “philosophy” (‘philosophia,’ et nota bene modo partim esse hoc verbum reformatum, quod litteris “ph” incipit sed “f” terminatur) et “frater” pro “freighter” (‘navis oneraria’). Quod non iam fit: in ludibrio solemus eos habere qui talem orthographiam adhibere conentur.

Ex quibus omnibus pauca verba sunt mutata: solemus nunc scribere “catalog” et “dialog” pro “catalogue” (‘index’) et “dialogue” (‘colloquium’), praesertim si volumus scribere programmata computatoria, in quibus saepe “dialog boxes” (‘fenestrae in quibus homines possunt mandata computatori dare’) inveniuntur. Et in praeconia “nite” pro “night” (‘nox’), “rite” pro “right” (‘rectus’ vel ‘dexter’), “lite” pro “light” (‘lux’ vel ‘levis’ vel ‘salubrius’), et “thru” pro “through” (‘per’) inveniri adhuc possunt, praesertim in praeconiis quae scribantur ut simpliciter et vulgariter scripta esse videantur. Alioquin raro inveniuntur, et risibilia menda esse habentur.

Ergo, quod scimus omnes conatus Anglicam ad orthographiam reformandam, iterum atque iterum, centum annos, cecidisse, puto fore ut in futuro secundum nullum consilium ab hominibus vel a societatibus captum reformetur ut omnia verba phonetice repraesententur.

Fecha: 07/07/2007 02:41.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris