Orchis

20070602233743-7vi1-027.jpg

Caesaraugustam iens rediens dies tero; sed nunc oportet. Dies placidiores venient.

Aliud ergo photographema appono eorum quae male heri facere potui. Nam via qua vehebar percurrebat ilicetum (id quidem quod optime hac regione servatur) cuius herbosi limites floribus erumpebant. Imbres fuerant copiosae mense aprili, majo non defuerunt, et rus viridibus nunc splendet atque ceteris coloribus. E birota interdum descendere necesse erat ad nonnullos flores inter gramina distinguendos, adeo proceritas herbarum occultat humiliora. Antirrhina creverunt paene ad staturam meam.

Plurimas orchidaceas inveni. Inter eas Ophrys apifera erat, vel alia similis (nimis fidus nomenclator non sum); etiam Orchis ustulata vel simillima; aliqua Platanthera, albina et delicata. Denique obvia fit haec herba (cui est imago), speciosissima virga nigerrima, quadraginta vel quinquaginta centimetra alta, atroviolaceis floribus conspicua, quam antea, si vidi, oblitus sum. Est, nisi fallor, Limodorum abortivum; saltem huic simillimum mihi videtur.

Orchis, orchidaceae: quae verba frustra quaero apud auctores antiquos. Orchis Graece testem, masculam glandulam significat; nomen herbis propterea inditum est quod bulbos binos habent, alterum grandiorem sed detritiorem, e quo flores exierunt horni, alterum minorem sed recentiorem, qui flores dabit anno sequenti. In mentem veniunt Thomas Aquinas, et Hitler, et fabula lepida quam narraverunt amici Moscovitae... sed nunc satis. Valete qui legitis, equidem cubitum eo.

02/06/2007 23:40 Autor: thersites. Enlace permanente.

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: jlcg

Ahuacatl (Persea americana, aguacate, palta) vox Nahuatl est significans testem. prisci Mexicani praediti erant magna virilitate aut periti scientiarum agricolarum illud fructum crescere valde fecerunt.

Fecha: 04/06/2007 12:54.



Autor: Thersites

Facetam notitiam, quam Corominas ignorat! Saltem ille doctus non docet quid sibi velit vox illa, quam scribit 'awákatl'. Gratias ago.

Fecha: 04/06/2007 23:57.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con 1001 relatos.]