Junius
Incipit mensis melior, ut spero, quam superior fuit. (Aemilius, sororis maritus, e chirurgo vivus exire videtur.) Rus eo cum birota et camara photographica. Floribus abundat. Sol autem faciem suam noluit monstrare. Cistum apponam, in quo quiescunt cantharides, si hae cantharides sunt... Hispanae muscae! Valete.01/06/2007 18:19
Comentarios » Ir a formulario
![]()
Autor: jlcg
Natus sum sub signum Geminorum sed praecessionis aequinoctialis causa dies natalis meus locatus est sub signum Cancri. ludibrio Fortunae medicus peritus artis cancri medendi sum.
Fecha: 02/06/2007 14:01.
Autor: Thersites
De munere tuo suspicabar a notitia quam nobis de taxu dedisti... Recte divinasti: post multas inquisitiones tumorem denique in Aemili ventre invenerunt ante quindecim dies, isque maluit illud extirpandum priusquam biopsia (si ita vocatur) melius an protervius judicaret... Chirurgus fecit; ille vivit. Quid ultra?
Eorum ergo es medicorum, jlcg, qui non modo artem Hippocraticam callent, sed etiam Latinas litteras et poesin... Unde tua Romana eloquentia, amice? Vale.
Eorum ergo es medicorum, jlcg, qui non modo artem Hippocraticam callent, sed etiam Latinas litteras et poesin... Unde tua Romana eloquentia, amice? Vale.
Fecha: 03/06/2007 00:05.

