Facebook Twitter Google +1     Admin

De tacite legendo II

Postquam locum Augustini legi cui heri alludebam, intentus alios locos colligere conatus sum quibus patere posset lectio non tacita sed sonora. Nullum eloquentiorem inveni: repperi deinde quantum labori pepercisse possem, cum jam collecti et in ordinem redacti a doctis viris fuissent. Sinite autem ut aliquorum mentionem hic faciam, quamquam omnibus sint satis noti.

Locum ubi pellucidissime lectio sonora supposita est inveni in regulis ad monachos Benedicti, in capite XLVIII, his verbis: "Post sextam autem surgentes a mensa, pausent in lecta sua cum omni silentio; aut forte qui voluerit legere, sibi sic legat ut alium non inquietet". Dubitari potest utrum "sibi legere" surdiorem lectionem an omnino silentem exprimat; illud prius opinor, nam si 'tacite' eos legentes voluisset Benedictus hoc adverbium vel 'silenter' vel aliud tale usurpavisset. Quoquomodo sit, lectio sonora hoc in loco crebiore usu inter pios viros demonstratur.

Lectio audibilis alibi patet ex verbis audiendi quibus munus legentis describitur. Ita Apuleius Madaurensis Metamorphoses incipit promittens aures lectoris benivolas "lepido susurro" permulcere. Non pauca mediaevalia opera pari modo lectores praesumunt sibi vel auditorio (analphabetorum forsan) alta voce legentes. Saeculo XIV, si memini, archipresbyter a Hita lectores monet: "Cualquier ome que l'oya, si bien trobar sopiere / puede más añedir, e emmendar si quisiere" ('Quisquis audiat, si versus facere doctus est, / longiorem faciat fabulam, si vult, vel menda corrigat').

Tempestatem cum tonitribus audio, amici. Ordinatrum claudo.

21/05/2007 21:55 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Reginaldus

Reginaldus Thersitae P.S.D.

Ter porro tibi gratias agam: quod mihi et gratularis et blandiris et nexum mei blogi paginae tuae adicis ! Equidem, nisi obstiteris, tui quoque nexum meo adiciam. Praeterea, si in computatorio litteris graecis facile uti cupis, vide http://www.lexilogos.com/clavier/ellenike.htm

Neque systema tibi mutandum neque ordinatorio ullum programma imponendum est. Quae in interrete scripta eris, ea primum copianda sunt, deinde in quavis pagina apponi poterunt (tibi nihilominus tuendum est ut communibus litterarum fontibus utaris velut Times New Roman).

Quod ad materiam ipsam pertinet, nonne et animadvertisti quam ex miro conventu paganorum et christianorum religiones in tacite legendo commiscuissent : alteri in silentio aliquid sacri suspicari solebant (e.g. favere linguis vel ìýù unde mysterium), alteri iudaico more scripta venerabant. Itaque Illo tempore quo christiana fides IV et V saeculis triumphabat, talis contagio in monachismo condendo verisimilis mihi videtur.

Vale !

Fecha: 22/05/2007 18:02.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris