Facebook Twitter Google +1     Admin

Pornographia

Nihil humani non a me, a quoquam humano alienum puto. Aliud est quod humani quidam oculis manere clausis praeoptent ad quaedam humana. Sic humani illi quos presbyteros christicolas novi nos pueros cogebant ad oculos avertendum, ad penitus ignorandum quidquid ad sexum attingeret: ita qui aviditatem sexui morbosam non adquireret, se ipsum horrescere discebat, vel affectus nobilissimos compescebat vel nobilissimas sui ipsius partes negabat.

Pornographiam acrius defenderem si meliorem cognovissem, sed pauca amplitudinem assequuntur illius Sadensis vel Apollinarensis ('Undecim milia mentularum' spectabile opus duco). De illa vero pornographia quae videri et audiri potest, saepe athletica exercitatio est sine gratia, immo aliquando deplorandum ut adulescentulis sit doctrinae (illi mares qui plagas in feminarum nates, quasi in jumentorum, infligunt!).

Per rete navigans, ut aiunt, inveni hos dies exemplar nobilissimum pornographiae a Ludovico Maria Sinistrari (1632-1701) hoc sub nomine exaratum: 'De sodomia tractatus, in quo exponitur doctrina nova de sodomia foeminarum a tribadismo distincta'. Quam magnus documentorum acervus, quae copia figurarum exemplorumque!

Exponit primum auctor quid sodomia sibi velit: "Perfectio autem huius criminis consistit in seminatione intra vas praeposterum; non enim sufficit immisio membri in anum, nisi seminetur". Respuit deinde opiniones vulgares quibus sodomiam inter feminas fieri possit per instrumenta: "Alii non pauci, immo communiter tenent, quod talis concubitus fiat per aliquod instrumentum vitreum, ligneum, aut coriaceum, sive ex alia materia fabrefactum, ad modum penis virilis, quo alligato inter femora femina incuba init succubam". Concludit pius Ludovicus: "Haec opinio falsa est, et indigna ut a cordatis viris sustineatur".

Copula enim significat duas carnes in una: "Dicereturne copulam habere cum femina vir qui membrana suila abductam mentulam inferret vasi muliebri... semine excepto a membrana, impediente ne intra uterum reciperetur? Profecto, non". Quomodo autem femina feminam sodomizare poterit? Sinistrari copiosius notitias quaesivit; ipse docet: "In muliebri corpore reperitur quaedam pars, quam anatomistae clytoridem appellant"... "in aliquibus autem feminis clytoris aequat magnitudinem digiti medii manus, in aliis grossior est in tantum quod... Venetiis fuerit scortum [quid aliud!] cui erat clytoris aequans magnitudinem colli anserini". Paucae ergo, ut videtur, perfectionem huius sceleris assequi possunt.

Quam arduam doctrinam assequi debuit pius confessor! Cuius opus nobile exemplar duco catholicae pornographiae.

12/05/2007 09:23 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

In libro de theologia dogmatica et morali, leguntur haec:"In confessione declarandum est an sodomia sit 'perfecta', an fuerit consummata per seminis emissionem intra vas in quo res locum habuit, quod quis fuerit agens potius quam patiens , quia illud non mutat speciem, nec malitiam auget, nisi quis fuerit primo patiens, postea agens, quia est peccatum duplex numero distinctum, et dicendum quoties vices mutatae fuerint".
Fortunati sacerdotes qui talia sibi narrari sinant !

Fecha: 12/05/2007 20:45.


Autor: Thersites

"Quoties"! Verbum piis confessoribus omnium carissimum.

Fecha: 13/05/2007 20:03.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris