Facebook Twitter Google +1     Admin

Asina et asellus

20070510214455-7v5-123.jpg

Malus dies. Probatio quam discipulae heri fecerunt expectatione peius exiit. Sed fallor: id ipsum erat exspectandum. Magister autem semper melius se egisse quam egit, altiora et laetiora attigisse quam vere consecutus est somniare solet. Ne quid bene mihi vertat hodie, creatus sum judex in causa contra discipulum; et calicem avertere non licet, cum alea sit auctrix.

Birota domum regredior. In via amicam C. offendo, quae Caesaraugustam hodie reliquit ad laborem quendam hoc in vico conficiendum. In tabernam secedimus collocuturi dum parvam cerevisiam, ut mos est Hispanus, potemus. Alter alteri curas narramus. Ea de politicis laborat: quos enim vesania electoralis cepit et omnia cupiunt finita ante diem electionis, scilicet ut se exhibant omnium bonorum auctores. Etiam corde laborat C. Quae etiam insania nostra qui, quamvis senes, adhuc tanquam adulescentuli laboramus! Num cenabimus saturni vel solis die? Pactum est.

Cum tam squalide scripsissem, photographema addam quod nuper Tutelae in templo cathedrali feci. Pars est altaris cuiusdam nescio cui sancto dicati: tabula haec triumphalem Christi ingressum in Hierusalem monstrat. Fragmentum hoc valde placuit. Titianus aliquis videtur cascus et ingenuus. Etiam iuvat color pallii sub asinum strati, quem malvaceo colore pictor fecit albo et caeruleo additis super rubrum. Valete

10/05/2007 21:56 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Dies quidam, cuius in fine tibi fuit cervisia cena amicae consuetudo, non erat malus... immo optandus.

Fecha: 11/05/2007 16:58.


Autor: Thersites

Ita vita omnis, dubia inter optabilis (ut fero plerumque) et detestabilis (ut aiebat clericus medioevalis, non sine Baccho et Venere).

Fecha: 12/05/2007 09:47.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris