Facebook Twitter Google +1     Admin

Traditore

Fabulam lectam claudo, ratus interpretem ad linguam Castellanam aliquantulum eam ignorare. Saepe, exempli gratia, utitur verbo 'macerar' (quod idem ac Latinum 'macerare' significat, id est, 'mollire aqua vel alio liquido') cum contextus exigere videtur 'moler' ('pinsere' vel 'molere'). Estne aliqua dialectus Hispanica ubi 'macerar' significet 'pinsere'? Dubius sum. Alias interpretem Catalaunicum suspicabar, cum scriberet 'sacar' pro 'quitar', vel 'habían muchas razones' (quod recte nisi fallor diceretur 'había muchas razones': in hoc vitium Catalaunici incidere solent). Nonnulla in libro leguntur velut hoc: 'cuchicheaba por lo bajini'. 'Cuchichear por lo bajini'? Quis hoc diceret Hispanus? Potestne 'cuchichear' ('loqui demissa voce') alio modo? Et quid de dicto hoc, 'por lo bajini', quod sermoni familiari vel puerili pertinet, ad illum infinitivum pleonastice addito? Saepe Hispani 'subimos arriba' vel 'bajamos abajo', quis autem 'cuchichea por lo bajini'? Ex hoc et aliis talibus sagio, fere certior fio, illum interpretem Hispanicum sermonem loqui tanquam Latinum ego, plus ex vocabulariis quam ex intestinis.

Quid accidit? Num duriusculus, impatiens magis in dies fio? Aut interpretes hodie magis Anglicum quam Hispanicum noverunt? Sed fabulam Roberti Graves legisse me multos abhinc annos memoria teneo, in Castellanam linguam translatam, ubi quoties Anglice legeretur 'eventually', interpres impavidus scriberet (Hispanice, sua tantum sententia) 'eventualmente'. Sed Anglicum 'eventually' significat 'denique', 'tandem'; 'eventualmente' autem significat 'forte'. Jam tunc interpretes erant qui plus Anglico quam Hispanico sermoni studerent...

30/04/2007 22:38 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

In lexicon editum a Regia Academia Linguae Hispanae(anno 1938) lego: macerare est rem quandam vel percutiendo vel comprimendo mollire etc.. haec definitio verbatim in Maria Moliner reperio.

Fecha: 01/05/2007 20:24.


Autor: Thersites

Sed nota bene, 'mollire' significat, non 'pinsere' vel 'molere'. Quid agis in pipere? Num id maceras? Minime. Id teris, pinsis, molis, conteris... Maceras contra carnem, vel herbas, vel bulbos, non ad particulas minimas, sed ad eadem molliora obtinendum. Ceterum, hoc est quod magis vitiosum mihi videtur: quod in toto volumen (circa 250 paginarum) NUNQUAM utitur verbo 'moler', et quadragies vel quinquagies scribit 'macerar' cum de pigmenta molenda loqui vult. Quamquam rectus foret is verbi usus (et ego ex Aragonensi Maria Moliner responsum quaesivi; ceterum, non dubito quin quodam orbis loco 'macerar' pro 'moler' in usu sit), variationis absentia vitiosum esset. Nonne putas?

Fecha: 01/05/2007 22:44.


Autor: Thersites

fac corrigas 'in toto volumine' et 'de pigmentis molendis', et ignoscas mihi. Vale

Fecha: 01/05/2007 22:48.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris