Facebook Twitter Google +1     Admin

Stylus

Lingua quaeque suum venus, placita sua habet. Non omnes linguae litteras habent egregias et memorabiles, hoc verum est, sed causa est, mea sententia, quod non omnes scripturam adeptae sunt, vel quod non omnes sermones auctores egregios forte invenerunt qui se poesi numerosa, flebilibus tragoediis, fabulis pulcherrimis ditarent.

Hoc demonstrare non possum; sed numquis aliquam linguam noverit quae non hoc vel illud clariore verbo, suaviore lepore vel fortiore nervo dicere possit quam ceterae? Etiam quid aliud sunt linguae nisi exprimendi facultates, quae huc illuc augeri et increbesci possunt modo velit quidam aliquid dicere? Linguae ergo simul sunt ad dicendum viae, limites simul et catenae quae dicenda definiunt. Hinc quidem ars sublimis nascitur, e pugna commissa inter dicendum et verba. Num aliae linguae mediocres tibiae, humiles calami, aliae contra sunt organa potentia, orchestrae locupletes? Licet. Anne ex instrumenti vi computatur ars, ex magnitudine sonitus aestimatur?

Sermoni Latino gratia brevitatis plerumque comprobatur. Hinc eius nervus et vigor. Haec vel talia cogitans locum offendi quendam Plinianum (Naturalis Historia, XXXVI, clxxxxv) in quo mirabili virtute et proprietate historiolam narrat eruditus: FERUNT TIBERIO PRINCIPE EXCOGITATO VITRI TEMPERAMENTO UT FLEXILE ESSET TOTAM OFFICINAM ARTIFICIS EIUS ABOLITAM NE AERIS ARGENTI AURI METALLIS PRETIA DETRAHERENTUR. Quoties hanc sententiam relegi concisam Plinii pennam iterum stupui. Valete

16/03/2007 21:47 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris