Facebook Twitter Google +1     Admin

Gloriosa adulescentia

20070314113102-7ii2-001.jpg

Dubitabam num hoc apponerem photographema, ne nimis priva res foret (quas hinc arcere conor). Imago autem tam vehementer me movet, tamque pulchre exprimit puellarum gratiam quas hodie educamus, ut ultra resistere nolim. Discipulae enim instanter petebant ut camaram photographicam certo die afferrem volentes (sic aiebant) huius anni imaginem omnium habere (superiore enim anno illarum imaginem pariter obtinuimus). Stupui ergo cum ostio aperto scaenam hanc offendissem: cum globis variis coloribus circumstabant renidentes velut festo die, dum duae Mariae, altera citharam canente, violinum altera, duettum Vivaldinum interpretabantur. Magistri natalem diem proximo solis die fore memores, id celebrare eo modo voluerant. Vere commotus donum accipere non respui, ita corde fiebat. (Credite enim nullam in probationibus spem his puellis in hoc fuisse.) 'Ne iraturus esses metuebamus!' aiebant postea. Quo pacto quis talibus irasci potest?

Cum saepissime de hodierna educandi ratione questus sim (hac in ephemeride aliquando, sed acriter) bona, etiam optima quae nunc prae superioribus temporibus habemus placet confiteri. Numquam, exempli gratia, adeo adulescentes in musica tam versati sunt quam hodie. Inter discipulos et magistros plus metus, plus reverentiae, olim nimium erat interdum. (Aliquid metus et reverentiae satis adhuc equidem probarem.) Quoquomodo sit, et tunc et hodie quod optimum est res humana: adulescentes qui hodie sub nostra manu habemus sunt laeta gens, amabilissima, omnibus laboribus nostris omnique amore dignissima, ut semper fuerunt adulescentes, et erunt, mea sententia, semper. Quam gravis culpa, eorum spei deficere!

14/03/2007 11:32 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris