Facebook Twitter Google +1     Admin

Latinum Botanicum

Cara quaedam amica in officina doctissimis botanicorum et agricolarum studiis dedita munere fungit suo. Ex me Latinidocto (ut sibi videtur) auxilium quaerit novae bacteriae appellandae. Genus bacteriae satis notum est illis: sed nomen ex signalibus ei peculiaribus speciei novae tribuendum est. Signalia scilicet noverunt: auxilio tantum egent ad Latine exprimendum.

Hoc mandato gaudeo, laetor, exsulto. Adeone? Ita. Quid vultis? Nihil est quod magis philologum juvet quam utilitas verbi. Et cotidianum munus, cum ex me tam paucissima poscat, adeo nonnumquam me taedet!

Librum quem multos abhinc annos paraveram Vullielmi Stearnii, cui titulum (Anglico sermone) 'Botanicum Latinum', arripio ad relegendum. In eo Latinum Botanicum definitur velut utensile ab Linnaeo absolutum ut nomenclaturae serviret, 'ab Latino classico tam absimile quam Anglicus nostri saeculi sermo ab illo quo Chaucerius uteretur'. Hoc partim verum est. Nescio ubi, legeram Linnaeum Upsalae pessimum in Europa Latinum didicisse, qua de causa Latinum olitoriscientium satis claudicare solitum sit. Sed quo potissimum est in hac re, botanici suffixis et adfixis certam significationem, omnino saepe novam, tribuerunt (nihil ceterum quod non idem fecissent chymici, physici et ceteri).

Verum est oculis male esse cum 'pyrum' pro 'piro' legimus in voluminibus botanicis (cum non de igne tractetur, sed de arbore quae pira dat) vel 'calyx' pro 'calice'. Sed contra quam pulchra, quot pulchra botanici in suo Latino nobis attulerunt! Equidem in amore quem Latino tribuo non parva pars Linnaeo ceterisque debetur, qui labore et patientia maximis (mirabiles etiam in hoc: quot tot saecula ex Aristotele ferme sterilia exiissent), hunc splendidum florum et ceterarum plantarum orbem homini aperuerint curioso.

25/02/2007 23:28 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Cur "quot tot saecula ex Aristotele ferme sterilia exiissent" scribis? homines curiosi sunt fuerunt et erunt. essentia hominis dubitatio est et voluntas ad ignorantiam amovendam inspicit intellegit creat. homines Americani et Asiatici scientiam creaverunt valde, ignorantes vitam Aristotelis. Mexicani creaverunt Zea mays invenerunt "aguacates, hule, frijoles, cacao etc" Invenire nomina latina animalibus plantisque ignotis Romanis vexatio est. Europa creavit instrumenta metallica et vitrea sustentacula scientiae. Quomodo Galileus inspicere satellites Iovis sine telescopio metallico et vitreo potuisset? spiritus magnus Aristoteles fuit sed scribit in Metaphysica "unus homo potest aliquid scire sed homines possunt communiter omnia scire"

Fecha: 26/02/2007 19:40.


Autor: Thersites

Recte dicis, care Americane. Quam parenthesin dum scribebam de Linnaeo tantum cogitabam et de iis sapientibus qui catalogos saeculo xviii composuerunt omnium viventium et naturalium. Certe id fuit saeculum nomenclatorum, cui officio non multam operam, nisi fallor, nemo dederat post Theophrastum. Ceterum, etsi longe me puto abesse a despiciendo scientiam exterorum, morbum patior Europaeocentristam, sine dubio...

Fecha: 26/02/2007 22:34.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris