Facebook Twitter Google +1     Admin

Bragantia

20070116230556-4iv10-096.jpg

Cum Bragantiae fui, aliquot abhinc menses, fontem publicum vidi cuius historiam nosse placeret. Distichon brevissime narrat quod ad fontem pertinet:

  Purpureos fontes odium reseravit ado[...];
    nunc in crystallos hic tibi vertit amor.
    Expensis publicis, anno domini MDCCXLVI.

Extremum hexametri verbum male legitur: 'adovum' videtur, sed quid sibi vult? Supplendum est 'adortum' vel quid simile. Quam arcanum epigramma! Cur 'purpureos'? Cruor certe allusus est. Quae rebellio, qui tumultus cruorem liberavit? Num aliquis ex lectoribus vel lectricibus historiam illam novit?

Bragantiam adamavi: visa est urbs alto somnio quieta, nigris muris cincta super abyssum magis Arcadicum quam terribile. Intra moenia, circum feudale castellum et candidum templum et domum communalem, aedes modicae cum singulis hortis olitoriis vel florigeris mediocritatem auream demissa voce canunt.

16/01/2007 23:25 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Vicipedia juvante, inveni versus quos descripsisti, optime Thersita, de fonte Bragantiensi. Vide "Escadorios do Bom Jesus, ubi invenies distichon istud, cum versione Lusitana. Ultimum verbum prioris versus est : adoxum.
Vale

Fecha: 17/01/2007 19:36.


gravatar.comAutor: jlcg

Bragae in Lusitania fons est in scala graduale nomine :Do Bom Jesus". Primus fons apellatus est " Fons quinque plagarum"sc.quinque plagae in corpore Domini Nostri. Quinque amnes fluunt et est inscriptio "purpureos fontes odium reseravit adoxum nunc in chrystallos hic amargo vertit amor" Nunc rogo:quod adoxum significat?

Fecha: 17/01/2007 20:41.


gravatar.comAutor: Ludovicus

Gratias vobis multas, optimi Thersita, Pastrix et jlcg quia de Bragantia et Braga (ubi natus sum) scripsistis. In versione lusitana vicipediae "adoxum" est "amarum". Credo "adoxum" quoque "ignotum" significare. De Bragantia, legite, quaeso, "Memórias do Abade de Baçal".
Valete

Fecha: 17/01/2007 23:49.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris