Facebook Twitter Google +1     Admin

De injuriis

Dubito nonnumquam, commentarium scripturus, num quid triviale tractem, meae minervae aequum, an trahi me sinam a voluptate philosophandi quae subinde stultos nos corripuit. Alias 'sol lucet' satis est mihi, alias ad cathedram subirem et prolixe de veritate, de risu, de nescio quid usque ad taedium perorarem; quod cum mihi accidit ad respuendum pronus sum, quia consilium certe fuerat quod in buccam venerit prodere, sed etiam Latinum conabar prodesse, saltem non admodum obesse. Sed quonam bos ibit, ut aiunt, nec araturus? Auribus ergo vestris cavete, quod philosophus immineo.

Cum aliquis se injuriam accepisse sensit, num ipsi est illa expendenda? Carolus Cipolla, homo cui nisi reverendissime nunquam allusi, ita opinatus est in libello c.t. 'Leges humanae stultitiae' (aliquid olim de illo scripsi, puto). Sed cavebat Cipolla, cum de stultorum operibus dissereret, ne illi stulte (quid aliud?) in beneficium alterius actiones suas computarent. Fruticem puta, stultum conspicuum, qui democratiam Iraquiae restituere se praedicabat. Sed si offensis injuriae rationem relinquimus, aliunde periclitamur. Alteros stultos tum contemplamini, qui monachos in Asia trucidare cupiunt propterea quod in Europa homo hilaris hilare prophetam depinxisset suum.

Duae in injuria sunt partes, et facientis et accipientis: neutrius est, opinor, offensam expendere. Etiam in hoc, ut in plurimis humanis, regulae mathematicae non sunt, et descendendum est ad arbitrum libero judicio, si posset, praeditum, vel ad extremum quaerendum et quod rarissimum est usurpandum, sensum scilicet communem.

Non raro ne contumelia quidem est. Nescio quis narrabat de Alcibiade, Athenarum vias transeunte, a senibus deriso (ut sibi appareret) in scalis sedentibus: "Cur me risistis quoties praeterii?", petulanter ille querebatur. Ad quem respondissent senes: "Immo cur praeteriisti, quoties nos risimus?" Injuria cum risu saepe connexa est, velut in Muhammadis imaginibus. Et qui offensus est, Alcibiadem puta, vel illos stultos supra dictos, nequaquam amica verba faciunt, contra accinguntur non ad oculum pro oculo solvendum, sed ad nihil minus pro risu quam cruorem exigendum.

Illud est fabellae Phaedri: pater tuus inquinavit aquam, lupus aiebat, non certe ut de qualibet re blatteraret, sed agnum voraturus.

07/01/2007 23:21 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Valde mihi placuit, mi Thersita, historiola jucunda quam narrasti de Alcibiade et senibus, quae mihi videtur ad multos casus pertinere posse. Ego eam memoria retinebo, ut eam adhibere qualibet occasione oblata possim !!!

Fecha: 08/01/2007 00:01.


Autor: Thersites

Gratias tibi ago, optime Pastrix. Me ignorare unde veniret illa fabella haud rhetorice dixi: meminisse non queo ubi eam legerim. Aliquis lectorum vel lectricium id scit? Vale, et valete.

Fecha: 09/01/2007 00:01.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris