Facebook Twitter Google +1     Admin

Hilare tempus natale

Cras Hispania sortitione chartaria, quam 'lotería' hic vocatur, tota pendebit. Nuntii jam hodie mille radiophonio, televisu mittuntur exspectationem, spem multam omnium lusorum exprimentes. Sortitiones sunt hebdomade quaque, nisi fallor, sed exspectatissima et summa haec est, Natalis vocata. Aiunt Hispanum quemque plus quincuagenorum euro huic impendit sortitioni quae quotannis pueri Collegi Sancti Ildefonsi a.d. XI Kal. Jan. certis traditis melismatibus cecinerunt. Horas omnes matutinas vulgus ante radiophonium vel televisorem anxius chartas suas cum numeris a pueris cantis conferet. Horas deinde pomeridianas nihil agetur nisi fortunam invidere paucis hominibus et vicis quibus Sors se benignam praebuit.

Subditus sum ingratus Fortunae, etsi nihi habeo quod deae reprehendam: sed hic illi cultus non mihi placet. Opus fuit mihi pervicaciter negando per duos vel tres annos, donec tandem me intelligerent esse 'objectorem sortitionis'. Nunc, jam satis lustrorum hoc titulo fruitus, nihil his laboro.

Novam contra traditionem anno superiore inscius coepi, cum tres solos discipulos quos Saturnalibus haberem ad cenandum invitavi. Discipulae nunc ex me rogant, immo exigunt, ut ad cenam secum adeam. Cras ergo nihil ultra Fortuna mihi tribuet, saltem per chartariam sortitionem, sed casu grato cum discipulis cenabo. Tredecim illis jam praedixi: sacculus plenus est aranearum...

21/12/2006 17:58 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Tales sortitiones, in quibus multi pecuniam solvent sed pauci pecuniam metunt, nos solemus appellare "vectigal indoctis rerum mathematicarum." Multa pecunia, scilicet, ex sortitonibus ad disciplinam et scholas semper est data.

Fecha: 21/12/2006 22:32.


gravatar.comAutor: jlcg

Proxima die dominica expleturus sum lecturam Divinae Comoediae. Puto supremum culmen omnis humanae artis hoc opus esse. Lectus eam decem vices et invenio in ea magis magisque pulchritudines. Versus supremi sunt " Luce intellettual piena d'amore/amor di vero ben, pien di letizia/ letizia che trascende ogne dolzore". Vivite diem Natalem plenum gaudii et exsultationis.

Fecha: 22/12/2006 12:47.


Autor: Didacus

Sortis pilae iactae sunt hodierno die, et, nisi quis dicat alia, inter nos sit Salus, cum desset Fortuna, quamquam hic in Turiassone gentes fotunatae emerunt remuneratae sortes.

Qua re, opto omnibus bonos dies et annum venturosum esse optimum salute amoreque, rebus quibus Fortuna ridebit omnibus nobis, meliore modo quam pecunis.

Valete, amici amicaeque, et tu gaude cena cum discipulis tuis, care magister.

Fecha: 22/12/2006 16:14.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris