Facebook Twitter Google +1     Admin

Aberratio

Nimiae aberrationi mentis hoc saltem bonum est: discipulos e conclavi stupefactus abesse repperi; tunc tantum memoravi omnibus hodie iter Pompaelonense faciendum, qua de causa stultus relictus sum solus.  Non diu ploravi: domum regressus scribo quod hodie scribendum mihi consilium non erat.

Veterasco, merda!  Non ex mentis aberratione dico (qua semper eadem fruitus sum), sed quia somnus me effugere pergit.  Quinta enim hora jam lectum non ferebam, surrexi ergo et cursum tramitibus rusticis abire decrevi.

Quam pulcherrima nox!  Luna multo jam deminuta apud caudam Leonis erat, inter Regulum ferme (vel alpha Leonis) et Spicam (vel alpha Librae).  Et de horizonte gloriose Scorpius oriebatur, ut rubrum suum lumen paene prospicere sineret Antares (vel 'contra Martem', cum rubra videlicet stella velle cruentum dei sidus aemulari videatur).

Vix intelligere potest quam destituti sint juvenes nostri temporis hoc pulcherrimo spectaculo, quo nobis adhuc pueris gaudere contigit.  Vitam plerique sub lampadibus agunt, nocte vias transeunt lampadibus collustratas, raro ad maximum caeli theatrum oculos tollere coguntur.  Cujus attamen aspectus omnem fere physicarum et mathematicarum historiam superioribus saeculis movit, necnon aliarum scientiarum progressus: quid, nisi stellarum vocatio, invenire sivit calculum integrale, universi magnitudinem, arcana opticae (quae inter et pernicitatem luminis, basim relativisticae physicae, necnon luminis aberrationem, ferme illius sororem mentis) et tot alia?

Si aliquid possem in educationem instruendo, unum trimestre vel quatrimestre obligarem ad studium Astronomiae, quae nunc diluta est quasi appendix inutilis trium vel quattuor aliarum disciplinarum, quibus regina superioribus saeculis dominata est.  Equidem expertus sum quanto gaudio pueri nocte ad stellas considerandas exire consentiunt... vel consentiebant: jam aliquot annos nihil horum ago.  Illi mutati, vel ego senex factus sum?  Utrumque fortasse.

Ceterum puella odisse tandem didicit: hircum illum esse irata proclamat.  Vae illi!  Quae adhuc in amore esse suspicor.

13/12/2006 10:12 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Valde mehercle mihi placuit dissertatio tua de pulchritudine caeli nocturni. Ego quoque cum ruri versor, non desinere possum contemplari stellas. Sed in fine textus tui, quae est ista puella et iste hircus ?

Fecha: 14/12/2006 12:16.


gravatar.comAutor: jlcg

Puella clamat Hispanice: ese es un cabron. Gallice: il est un cocu.

Fecha: 14/12/2006 20:48.


Autor: Thersites

Quam bene interpretatus es, jlcg! Rideo quia ea fuerunt verbatim dicta! Ex amicis quos unius manus digitis numerari possunt, quidam simultates agit cum amica, optima puella quacum heri loquebar: dulcis est ea plerumque, sed heri verba eius ardebant! Nunquam dehinc eum videre vult, ait, sed suspicor cras mentem mutaturam...

Fecha: 14/12/2006 21:06.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris