Facebook Twitter Google +1     Admin

Frigus tandem

Duo tantum verba faciam, priusquam gelu rigens tacere cogar.  Frigus enim quod pati decet novembri mense, dimidiato nunc decembri patimur.  Et nobis laboris onus grande hac hora impendet.  Cito valedicam ergo, vix avedictus.  Estne vobis bene?  Quam optime omnibus sit vobis, hoc cupio, jam jam ad pensum festinans...  Vale, valete omnes, amicae, amici, corpuscula fovete multa lanugine!
12/12/2006 22:34 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Caelum hic iam calidius fit, ut non necesse sit nobis in amictis omnino involutis frigere propter ventos per nostra ossa stridentes. At propter nostras probationes et libellos scribendos oportet nos omnes, etiam me ignavum et improbissimum discipulm, animos in libros intendere nec foris lascivire. Die Saturni tamen ego ero liber, et caelum erit pulcherrimum, et vinum optime sapiet. Fidem talibus in rebus habeo.

Tu vestimentis gravissimis bene involvaris, prope focum sedeas, et te bene habeas.

Fecha: 13/12/2006 04:08.


Autor: Thersites

Gratias tibi ago, oh ignavissime rerum! Sed abice curam de me, qui tanquam phoca optime saginata non multis egeo tegumentis! Gaude autem temperie, et si frigescere incipit laetus susurra: Jam liquescit, et decrescit grando, nix et cetera...! Vale semper!

Fecha: 13/12/2006 10:22.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris