Facebook Twitter Google +1     Admin

Feles

20061202212557-6xi30-018.jpg

En duo feles, adoptivi mei liberi.  Nigella est femina juvenis adhuc, corpore gracili, pulchris ocellis.  Alter, ejus filius vel filia, circa mensem augustum natum, globus est pilorum male compositorum, colore infabre mixto.  Super has tegulas majorem diei partem agunt, apricantes si sol lucet, conditi, si minus, sub stillicidia aut alibi, ubi eos videre non possum.  Mense superiore in eorum tegulas venit in mentem frustula casei nonnulla jacere, quae magnis voluptatis gestibus comederunt.  Abhinc coquinam adire jam nequeo sine tumultu querimoniarum a minore sublato: maaauuu! maaauuu! maaauuu!  Mater ne verbum quidem facit; attenta gravitate sedet coram fenestra mea; oculis autem omnia exprimit:  Num perire nos fame sines, barbate vir?

Quid vultis?  Jam nonnullos dies alumni mei sunt, quia omnibus fere diebus aliquo cibo eos alo.  Carnes parum plus aequo proscindo, piscium caudas, frusta quorumlibet felibus reservo.  Si ossa non sunt, vel alia dura residua, ad tegulas jacio: currunt illi, advolant ne mica fugiat.  Initio mater omnia libero permittebat; nunc sibi indulget et tam bona frusta rapit quam filius.  Aliquando dare simulo, bracchio tantum agitante sed nihil jaciente: mater tunc exiguum temporis spatium perquirit, sedet postremo me intuens leni exprobatione; filius contra, quot itinera sursum deorsum! quot indagationes super tegula vel sub tegula, hinc et hinc olfaciens erecta cauda!

Si ossa carnis vel spinae sunt piscis, eis offero cibum in patella quam in via relinquo.  Aliquando exspecto eorum descensum, vel ad eos comedentes accedo: sed ii non descendunt aut cito abeunt.  Libertas scilicet maneat inter nos, hoc malunt, ut liquet, nec intimos fieri nos celeriter expetunt.

02/12/2006 22:28 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Valde equidem miror quod fere nusquam in litteris Latinis antiquis de felibus agitur. 'Personae non gratae' erant apud Romanos ? Fortasse quia ex Asia veniebant, e terra Romanis diu inimica ? Quid Catullus cecinisset si passerculi loco Lesbia in sinu suo felem ludere sivisset ?

Fecha: 02/12/2006 23:11.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris