Blogia
Thersites

Ficus

Ficus

Quam cupidus eram hoc agendi quod nunc perficio: in ephemeride illico collocare photographema nuperrime factum.  Portentum, miraculum aspicere videor: folia marcescentia ficus quam quotidie domi contemplari soleo examinare potest quicumque in blogium hoc intrare velit, habitet ille longe a vico meo milia passum duo vel duodecim milia, ordinatrum eius moveatur energia atomica in California vel hydroelectrica in Australia: obsequentes electrones ad oculos vestros, amicae, amici qui nunc hoc legitis, pertulerunt celerrime (velocitate scilicet luminis) eorum luteum colorem, lucem quae hodie circum Montem Cajum incerta splendet.

Hoc nihil est, si vultis, nisi miraculum technicum, sed quam admirabile!  De progressu technico aiebat Ortega (philosophus Hispanus quem despicere fuit nobis mos, cum nimis pellucide loqueretur) hominibus dare autocinetum (miraculum technicum ejus saeculi) miram facultatem iter tribus horis faciendi a Matrito in Socuellamos, sed hominibus quoquomodo exstare primordialem quaestionem: cur Socuellamos adirent?  Certe quod folia meae ficus videatis nostra parum refert; sed credere vix possum haec omnia universum nostrum nequaquam mutatura (de rebus oeconomicis atque politicis etiam loquor).

Beluosus nuper disserebat de iis qui somniant alia saecula vivere atque haec: quidam Florentiam Renascentem optabilissimum putat habitare, quidam Athenas Pericleas; sapienter Beluosus id indicabat, quod tunc probabiliter homines ii forent agricolae miseri vel servi.  Immo (equidem aio) si nos decimo octavo saeculo viveremus, plerique probabilissime mortui jam essemus.  Qui nunc habitamus, millenio tertio ineunte, melius vivimus, magis scimus (pro captu cuiusque) quam nullo superiore tempore.  In bibliotheca mea plura et meliora volumina sunt quam baronis Montesquieu, esca fruor exquisitiore et magis varia quam Lucullus, mea verba (et meas imagines) per orbem totum distribuo celerius quam Gengis Khan vel Eisenhover.  Quam miram potentiam habet hodie privatus in seccessu!

3 comentarios

jlcg -

Habito oppido Kalamazoo Republica Michiganense in America Septentrionale. Diligo linguam latinam sed facultas mea scribendi nulla aut minima est. Fruor litteras tuas valde.

Thersites -

Socuellami [Hispanice 'Socuéllamos': eius nomen Latinum ignoro] est oppidum in Mancha (illa domini Quixotis) situm inter Matritum et Vergilia ['Murcia']. Ortega facete selegit hoc vocabulum nescio quid vetustae rusticitatis redolens. Inter coloniam Caesaraugustam et Montem Cajum habito. Unde tu litteras misisti, jlcg?

jlcg -

Quid oppidum est Socuellamus (Hispanice)? Colisne in Moncayo (Zaragoza?