Facebook Twitter Google +1     Admin

Academica

Quaerebat Pastrix num potius dicere deberemus 'eurones' an 'euroni'; duo Hispani consentiebamus et 'euri' vel 'eura' malebamus.  Cuinam res est denique decernenda?  (Dum eura habeamus, nihil refert, dicet aliquis.)

Historia linguarum classicarum in hoc differt ab modernarum, quod de his leges latae sunt (sive ab Academiis, sive ab aliis institutis auctoritate praeditis), de illis nullae, vel exitu nullo.  Sic accidit ut mira varietas morum exstet cum in pronuntiatu tum in scribendo.  Quid mali in eo?  Nihil magnum, opinor; quisque sibi seligere potuit vocabula ex Plauto vel ex Cicerone mutuata, vel ex Hieronymo vel ex Newtone, et arbitratu suo scribere sub regula orthographica quae magis placeat.  Neminem aestimo multa passum esse ex hac libertate dicendi; re vera nescio.

Hoc uno regulas orthographicas desidero: quod faciliorem facerent laborem discentium et docentium.  Formae etymologicae vel phoneticae, geminatae vel non geminatae, per q vel per c...  silva est omnis variabilis.  In Hispania insuper est rarus mos scribendi 'u' vocalem per 'u', consonantem per 'v', sed, mira inconsequentia, non idem per 'j' scribitur 'i' consonantica.  Postremo, magistro cuique sua propria regula orthographica quaerenda est.  Commodum contra foret esse unam et bonam normam orthographicam: in scribendo omnes minus dubitaremus et, si anarchicus ventus nobis flaret, vere normam proculcare possemus!

Sed haec nugae.  Hoc est quo uno omnis lingua eget: loquentibus, se amantibus.  Latine loquimini, amici, et loquimini quomodo velitis, scribite quomodo magis vobis placeat, modo haec pulchra lingua semper vivissime colatur.  Valete.

20/11/2006 22:45 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Elvira

novistine conventus-jornadas-? quos movent culturaclasica.com et Societas Baetica linguarum latinae graecaeque?
hoc anno interfuit ad delectationem maximam omnium, et quibus de lingua viva aliquid iam noveramus et quibus talis res aliena erat, magister Miraglia
Anno ineunte exspectant sapientes maximi ponderis-Tunberg, Minkova, forsan Albert- interfuturos esse.
si adesse potueris, puto ex scriptis tuis sat gaudii invenies.
-de tempore non certa sum, tantum necesse est nonnumquam inspicere sedem culturaclasica.com. de loco, celebrabuntur, si bene habeo in proximo urbi dictae "urbs somnii", in provincia Corduba

Fecha: 21/11/2006 16:59.


gravatar.comAutor: Pastrix

Ego, mehercle, optime Thersita, dicere non possum quanta admiratione me afficias ! Semper, et fere cottidie, aliquid invenis jucundum et alicujus momenti quod scribas, secundum Horatii praeceptum, utile dulci miscendo. Tibi equidem invideo facilitatem scribendi de omnibus rebus tam dilucide et expedite. Quod ad orthographiam pertinet, de qua scripsisti, me fateor nunquam potuisse a consuetudine mea discedere scribendi i et j (Iulus Aeneae filius et Julius Caesar, et praesertim u et v (volvit et voluit).
Vale et perge nobis tuis scriptis favere.

Fecha: 21/11/2006 18:31.


Autor: Thersites

Novi, cara Elvira, sed superiore tantum anno ire decrevi (minime mihi fido, cum numquam Latine locutus sim, et paucissimis annis abhinc aliquid Latine scribere conor); hoc autem inveni, dies absentiae tanquam vacationis voluptatisque computari, iratusque destiti, ut si colaphum administro dedissem. Nonne stultus sum? Sed hoc anno denuo temptabo. Conveniemus?

Grates tibi refero, Pastrix amabilis.

Fecha: 21/11/2006 21:17.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris