Facebook Twitter Google +1     Admin

Te stultum ride

Quidam paedagogi aliquid novi invenisse putant, cum discipulos incitamentis egere praedicunt, eosque a magistris instimulandos.  Horatianum fortasse illud obliti sunt de miscendo utile dulci, vel nunquam legerunt.  Quod ex plerisque illorum verbis deducitur hoc est: plures stimulos ad instruendum esse necessarios praeter ipsum studium.  Debilissimum cogitatum.  Certe opus est in pueris ad studia ducendis, initio saltem vel praecipue, quibusdam condicionibus, quas inter comitate quaedam docentium, quo disciplina mitior et jucundior ab initio parvulis appareat.  Sed nulla re magis instimulatur homo (qualibet aetate) quam ipsa scientia.  Nisi in discendo aliquid est voluptatis, nisi ex studio ipso aliquid percipit discipulus privati profectus, frustra omnibus utemur magistri externis incitamentis.

Sed quam difficile munus instruendorum juvenum!  Opus semper in dubium, contrariis periculis obsessum.  Discipulo percipiendus est profectus proprius ut studere pergat, aliquid ergo voluptatis ex sciendo capere debet, aliquid sciendi conscientiae; in studio demum aliqua frui debet satisfactione.  Et satisfactio illa quam facile vergit in superbiam, in vanitatem omnium scientiarum inimicam!  Hanc esse sentio maximam contradictionem muneris cetera gratissimi: cum sapientiae sit summa nihil nisi propriam ignorantiam penetrare, omnia quae ad sapientiam conducunt plena sunt delenimentis ad oppositum vitium, et magistro fingenda est auctoritas in ipsa sapientis imagine, quasi exemplaris cuiusdam discipulis obtenti, cum ipse fortasse nihil aliud sit atque vanus et futilis sacculus gerrarum, vanis disceptatiunculis plenus et stulta superbia.

Ideo magistris benigne accipienda esse deberent menda quae ipsi non raro dum docemus commisimus: pro illo anxio rubore quo saepe afficimur ex erroribus, potius essent nobis accipiendi tanquam occasiones et facultas forte data ipsorum ignorantiam agnoscendi, et justa hilaritate nimiam illam auctoritatis imaginem humiliter deridendi.

Quod facile nequaquam est.  Est autem multo jucundius, et docenti nihil dempsit auctoritatis.

16/11/2006 23:58 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Elvira

fortunatissimam me puto quia in conclavium subridens intrare soleo et eodem modo exeo, tam gratum fit hoc anno operam dare.
non semper in hoc munere fructus quem e labore nostra expectamus, capere possumus. Necesse est ut aliquid, non iam amoris scientiae, sed forsan tantum humanitatis-sensu antiquo- in discipulis adsit.
sed quoque temporibus cum non tam gratum est, conor nec subrissi oblivisci nec, supra omnia, ut ego quoque discipula sum, quam puto condicionem optimam esse, non tantum ad operam dandum, sed praecipue ad vivendum.
Sicut Graecus ille-Bias? non memini- volo aliquid semper discens senescere

Fecha: 17/11/2006 15:02.


gravatar.comAutor: Thersites

Tibi gratulor, Elvira, et hortor ut subrisum serves: non semper facile, sed nostra refert. De disciplina in senibus, novistine opus Francisci de Goya, graphitum in charta, q.t. 'Adhuc disco' [aún aprendo]? Utinam contingat nobis (nec baculo egeamus!).

Fecha: 18/11/2006 00:20.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris