Facebook Twitter Google +1     Admin

Sanctus Johannis sub saxo

Et fessus et contentus regredior non modo ex Pirineo, sed etiam ex itinere ad primordia Aragonum.  Quam me piget inertiae meae, qui nondum mea photographemata huic ephemeridi apponere didici; bona enim etsi non fuissent, saltem videretis quam clari hi duo luxerint dies, et quam pulchra loca adierimus.  Sed conari non desinam, et aliquando monstrabo quae ipse vidi.  Sic vobiscum, lectores, agam ut molestus vicinus qui ex itinere reversus omnes eius imagines vel pelliculas contemplari cogit.  Verba enim mihi valde placent, etiam colores lumina lineae voluptati et cordi mihi sunt.  Et vos, qui verba tulistis mea, etiam picturas ferre cogemini.

Aragon, vel Aragonia, vel Aragones vario modo haec Hispaniae regio vocatur, quae regio post paeninsulam mahometicis subjectam nata primum est ut comitatus navarrensis, deinde regnum est facta sub Ranimiro I qui nothus Navarrensis regis Sanctii Magni, patre anno 1035 mortuo, titulum regium sibi postulavit.  Erant tunc Aragonis fines omnes nihil nisi pauci Pirenaici valles, dum Oscae et Caesaraugustae islamicae florebant dynastiae.  Sanctius Ranimiri filius civitatem Jaccam, regni caput, privilegiis auget, iter ad sepulcrum Apostoli Jacobi in Compostelam favet, cum Roma foedera pangit, regnum ad Europam aperit.  Sub Sanctio Ranimiri auream aetatem gaudent et Jacca et monasterium Sancti Johannis Baptista (quod de la Peña vocatur) et monasterium mulierum Sanctae Crucis (quod appellatum fuit de las sorores, nunc de la Serós).

Sancta Crux inter pulcherrima exstat opera artis 'romanici'.  Sanctus Johannis autem est arcanissimum aedificium.  Sub inmenso saxo fere oppressum et inter montes reconditum, diceres sese eripere voluisse, metu abnormi, ab impetu quoque hostili.  At cur illic?  Ad borean versum, ne radius quidem solis tangit toto hieme.  Satis fuisset id transportare quingentos metros: immo esse in pessimo loco voluit.  Aiunt vetustissimum esse mysterium, prae Romanis, prae Celtis.  Nescio.  Nemo scit, opinor.  Unum hoc scimus: cum omnia monasteria loca amoenissima sibi quaesiverunt, hoc maluit locum durissimum, praegelidum.  Valete, amici.

12/11/2006 23:53 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Propter tuae narrationis de itinere pulchritudinem, tu, o Thersite, esset vicinus gratus si tales imagines videndos referres.

Ego hodie aliquid de Hispaniae historia legi: incipimus Sepulvedae opus De Orbe Novo legere, in quo, eodem anno quo Christophorus Colonus navigationem suscipit, Granata a Ferdinando est capta. Cuius uxor scilicet erat Aragonum regina.

Fecha: 13/11/2006 02:06.


gravatar.comAutor: Elvira

veniam da, Nemo. nolo petulanter me gerere sed uxor illius Ferdinandi, Isabel, regina Castillae erat donec corona de regno Aragonensi ipse Ferdinandus habebat.
de ceteris, gaudeo pro te Thersites. utinam et ego ad Septentriones adire possim et paulum animum in viridi natura mea quietare.

Fecha: 13/11/2006 16:24.


gravatar.comAutor: Nemo

Ignosce me, Elvira nostra et Thersite. Vereor ne sicut Trimalchio de aere Corintho a Hannibile in Troia facto garriens, regum et reginarum et regnorum nomina miscuerim.

Fecha: 13/11/2006 17:23.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris