Blogia
Thersites

Aetas deterior

Pictor ex me scriptum petit catalogo addendum novae expositionis.  Horam cum eo colloquor.  Homo est affabilis, rariusculus sine nimiis deliramentis.  Sed cum de pictura colloqui incipimus, quaedam ideae morbosae apparent: haec notio, illa imago eum obsidet.  Vultum non mutare conor intus subridens: pictor nostri saeculi serius esse non potest sine tribus quattuorve obsessionibus.

Ceterum nescio si litterae absurdiores sint quam quibus artis catalogi referciuntur, picturae praesertim: quid inanius quam ea scripta farragine plena locorum communium de 'necessitate exprimendi', de 'texturis', de 'obsessionibus', de rebus scilicet quibus nec verba propria sunt, nec plerumque scriptor scientiam habet nec saepe nares.  Earum litterarum nonnulla exemplaria in scrinio servo, tristia idemque ridicula indicia deficientis his diebus artis picturae.

Scilicet, novissimum exemplar addere admisi.

1 comentario

Elvira -

Non solitum est mihi tales catalogos legere, quia non multum placet pictura hodierna- nec multas facultates expositiones visendi habeo ubi habito.

Sed credo te recte putare cum saltem noscam quomodo loqui solant illi qui "artistae" sunt vel tales esse putant.
At non censes ut sunt hodie multi libri, generatim acceptissimi, tam inanes quam catalogi quos in scrinio servas?