Facebook Twitter Google +1     Admin

Fabula

His diebus imbres frequentes sed pacificae hanc vallem perfuderunt.  Heri mane caelum fuerat cinereum.  Horas postmeridianas, cum vix antea potuissem, domo spatiatum egressus sum.  Neglegenter ambulando, nescio quid cogitans, jam longe eram a vico.  Pullum habebam cor, tanquam dies, et humum contra meum morem intuebar, cum magna repente lux facta meditationes detinet oculosque tollere cogit: longa scissura dilaniaverat nubes eaque lumen occidentis solis per omnia dispergebatur.  Cumulus qui capiti meo impendebat violenter illuminabatur, eiusque lux sine dubio ex cogitationibus eripuerat me.

Stupens circumspexi: omnia mire mutata erant.  Atramentum quo meridies operiebatur regionem borealem reliquerat, ibique caeruleum, quasi viride caelum ostendebatur juxta terram: montes Bardenenses plenam solis lucem accipiebant; sursum autem, nubes supra nubes cumulabantur usque ad celestem apicem, ubi illa quam dixi ventre imminebat candido, dum tergum diffusa lux variabat sucino colore.  Perfrictione contremui.  Mundus tacebat, sed aliquid docere silendo velle videbatur.  Alta nubium structura vastitatem exprimebat immanem, tanquam si gloriosum illud theatrum caeleste in ictu oculi erectum ad exhibendum esset constitutum quam minuscula, quam vilia, quam imbecilla essemus terrestria.

Longius ibi tempus manendum non erat, quia sol jam jam moriturus currebat ad deliquium, qui si videri non posset, eius effectus rubro colore per omnia suffundebantur.  Nuper albae, celeriter nubes in purpureas rubidasque vergebant.  Insolens confusio perpetuitatis et momentorum, hora in particulas temporis infinitas frangi videbatur.  Tali solitudine sentiebam naturam mihi uno quandam egisse funebrem fabulam.

20/10/2006 00:41 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris