Facebook Twitter Google +1     Admin

Pressio et expressio

Ex photographia subrident maximi magistratus Sinensis et Japonicus: uterque, amicitae symbolum solitum, manum alterius manu tenet, photographos intuens.  Ambo pariter induti sunt veste nigra super candidam camisiam, ipsam ad collum clausam caerulea cravata ('cravatam' appello vittam sub camisiae collo, certo nodatam modo, quam Francogalli 'cravate' vocarunt ex gentilitio, ut aiunt, Croatiae).  Hoc mirum habeo: oculis amborum exceptis, quam parum orientalis apparet imago illa!  Nec nigrae jaccae (vel tuniculae maniculatae), nec camisiae, nec capillorum apparatus...  Nihil horum reminisci sinit illarum elegantiarum serico tactu, amplarum vestium scite succintarum quas equidem Sinensium esse vel Japonicum memineram.  Quid autem de manuum pressione?  Num ad modum tale pacisci solebant samurai vel mandarines?

'Globalizatio' quam vocant multis formidini est.  Et bona et mala mihi ignoranti conferre videtur.  Inimicus autem omnium cravatarum, eas inter pessima duco pullulare.  Sed quod omnium magis miror est quod, praeter Anglicae linguae vel Hispanicae diffusionem, ea signa diffunduntur quae corpore fingimus ad quasdam passiones vel notiones exprimendas: ictus oculorum, capitum nutus, manuum pressiones.  Quae corporalia signa numquam ante saeculum hunc tantopere et tam cito exteros fines occupare solita sunt, quae res hoc temporis mire perficitur per opera cinematographica vel nuntios televisificos.

Pueri (miseri globalizati) ea signa celeriter perdiscunt.  Inter ea quod facetissimum existimo illud est quod indicem et medium digitos simul plicando allusionem significat vel sensum figurativum.  Primum, nisi fallor, signum corporale quod exprimere conatum est ortographicum signum!

Utinam homines, qui nullo sermone inter nos intelligere potuimus unquam, amicitiam jungere signis corporalibus denique valeamus!

09/10/2006 07:32 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Restant tamen, optime Thersites, aliquot gestus nondum 'globalizati': exempli gratia, in nonnullis regionibus Europa Orientalis , caput movere deorsum sursum , vel etiam persaepe sursum deorsum significat :' negare '(apud nos: affirmare), id autem movere dextrorsum sinistrorsum significat vel affirmare, vel non intellegere
(apud nos: negare). Item indicem curvatum movere ad semet ipsum significat apud nos:"Veni huc", in aliis regionibus est valde contumeliosum.
Exempla alia longum esset afferre. Sed haec in vita cottidiana inveniuntur, alia quae tu attulisti ad vitam publicam et officialem perfecte pertinent.

Fecha: 09/10/2006 16:37.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris