Facebook Twitter Google +1     Admin

Vae mihi

Aiunt homines quarta tantum vel quinta cerebri parte uti solere, nec ultra.  Quid?  Tantam?  Equidem tam magna parte nunquam usus sum!

Male est mihi, amici.  Stultam sententiam supra videte: quantum hodie scribere potui.  Plane nescio an delirem.  Cum consideror, alias deliri mihi ceteri videntur, alias egomet.  Etiam non modo vesanus mihi videor, sed plane stultus.  Hoc stultitiam esse puto: alteri incommodum facere, sibi simul nocentem.  Re vera finitio haec non mihi, sed homini sapientissimo est, Carlo Maria Cipolla (id est "Caepe") appellato.  Die venturo de Cipolla narrabo et eius jucundissimo ac callidissimo libro, Italico nomine et musico lemmate nuncupato "Allegro ma non troppo".  At hodie male est mihi.

Valete, amici; et commentarios vestros mittite ad me miserum!

29/06/2006 14:53 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris