Facebook Twitter Google +1     Admin

Silentium

Heri Caesaraugustae cenavi cum amicabus.  Mares enim vel cenae afuerunt vel deseruerunt nos ad televisorem congregaturi.  Unus ego beatus fui inter mulieres, ut Ave Maria.  Maribus ceteris peius cessit, quando unus tantum ululatus ad nos pervenerit.  (Galli ter ulularunt, opinor: Gallis inconsona vox!)  Dum cenabamus, urbis viae per fenestram apparebant, nullo autocineto, homine nullo transeunti.  Urbs quasi mortua tacebat.

Arcana huius societatis!  Quos fides, quos ars, quos res necessariae sociare non valet, eorundem societatem ludus hic facile peperit.  Ut primum autem pugna gregum Hispani Gallique finita est, mirum silentium et quies alta per urbem facta ut glacies dissolvi coepit, vel potius periit tamquam magi cuiusdam virgula tacta: unoquoque suo labori vel suae voluptati denuo vacanti, oppidum expergefactum ad sonos redit horrisonos.

Qualis urbs, et sonans et tacita!

Interea puella domum permutare ac parvam nostram dissolvere societatem parabat.  In aeternum vale, puella.  Quid ultra dicam?  Nobis non voluit Fortuna renidere.

28/06/2006 22:45 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris