Calamo currente

Hodie non vacat mihi, ergo scribere nihil forsan debuerim: nonne melius est nihil scribere quam pessime scribere?  Sed propositum meum, quotidie aliquot lineas latinas exarare, tenere malo.  Sic lectores vel lectrices (si tantum alicubi sunt) non deseram et, usu quotidiano, utinam melior latinus fiam.  Unum hoc spero: ne cras, cum has lineas legam, mendum fatale et horribile inveniam quo cogar tamquam monachus medioevalis ut canam: "culpa rubet vultus meus".

Valete

27/06/2006 06:58

Comentarios » Ir a formulario

No hay comentarios

Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con iCities, 1001 relatos y el I Encuentro Rural de Blogs.]